[318] EPISTOLA XVIII. Doctissimo Clarissimoque Viro HENRICO GELDORPIO, Amico suo singulari. S.P. Antverpia reversus, ubi magnam partem hyemis trivi, a te, mi GELDORPI, binas hic inveni literas, a Consiliariis interim apertas, dum manum tuam ex superficie agnoscunt, & quid Colonienses motus parturiant, avide desiderant. Post reditum accepi ultimas tuas, quas nuncius hic attulit una cum aliis ad consiliarios, quae iis admodum fuere acceptae, propter accuratam omnium successuum & multarum circumstantiarum, quae hic nesciuntur, narrationem. Nunc igitur, ad omnes simul respondebo, una fidelia, ut tu inquies, plures dealbaturus parietes. Sed excusabis me spero, & tarditatem rescribendi, non inertiae vel negligentiae meae, sed absentiae acceptam feres. Prioribus tuis conjunctus erat libellus de coelibatu Papali, de quo non ego tantum, sed mecum, multi alij tibi agunt gratias, perplacuit omni, quotquot eum legerunt. Nec est quod post multos Roscios te fero in scenam prodire, & repetita toties crambe fastidio potius, quam voluptati fore metuas. Nihil n. laboris in hydrae istius contundendis capitib. perire potest. Porro de Alenzonio quod disputas & memini & fateor, te aliosque pios & prudentes, haec ab initio praesagijsse, & nihil majus hac in re DEO immortali opto, quam ut nos cum Phrygib. vel sero saltem sapiamus. Fluctuamur n. incerti navis instar gubernatore carentis, quamvis procellarum & turbinum ultro citroque agitat, deserti sumus ab eo in quo omnem humanam spem collocaveramus, & alij omnes qui se a nobis vel praeteritos vel repudiatos putant, nunc reciproco contemtu nos ulciscuntur. Sed mi GELDORPI, liceat mihi apud te libere loqui. Ab illi ipsis nos repulsam & contemtum passi sumus, qui maxime nos incusant: Illi dum precibus & querelis nostris surdas aures opponunt dum portus suos nobis claudunt, in qualem nos confugere tandem compulerunt. Dices, tam infidum littus nobis cavendum fuisse. Verum idem vos facitis, quod qui aegrotis dant consilium quique aliena naufragia & jactationes ex securo litore contemplantur. Necessitates nostras extremas considerare ne vultis, neque recordari, quod novam ne sit inter homines ad futuros reus exitus caecutientes,ut studio praesentis & urgentis mali declinandi praesertim rebus desperatis, saepe in pejus, sed longius remotum se conjiciant, quod alii iisdem angustiis ne constitui tam facile judicam evitari posse, quam extremitatum nostrarum, & ubi nos calceus urgeat ignari sunt. Extrema nimirum necessitas huc nos impulit & liberam optionem consiliorum nobis ademit. Quae quamvis ad errorem nostrum palliandum ne justa sit defensio, Improperationes tamen & exprobrationes illorum, qui aliqua ex parte in hanc necessitatem nos adegerunt, eousque mitigare debet ut non odio sed commiseratione nos dignos judicent. Sed ut verbo absolvam, DEUS est mi GELDORPO, qui peccata populi & sui contemptum his extremitatibus & vastationibus punit, inter quas si sanis semper consiliis uti possemus, nulla mala, nullas poenas pateremur, Is faxit, ut vestrates, qui hactenus otiosi spectatores (nisi quod mali aliquid propter vicinum malum passi sunt) fuere nostrarum calamitatum, & nunc eandem nobiscum navim conscendere velle vident, nostro exemplo sapiant, & melioribus consiliis dent locum. Ex provinciis ultra Mosam nihil huc tempore certi habemus sed in dies & horas expectamus quid Ordines Generales cum Duce conclusuri sint. Comitia Geldrorum proximis his dieb. hic celebrata satis prosperum habuere exitum, quaedam n. ad communem patriae salutem valde necessaria, quae hactenus nullis argumentis persuaderi potuerunt, communib. suffragijs placuerunt, & sancita sunt. Vale. Salutant te omnes consiliarij, quibus nihil est quod petas ut te commendem, cum ultra te commendatissimum habeant, quod re ipsa experiens, cum occasio aliqua se offeret, qua tibi gratificari possunt. Iterum Vale. Dabantur Arnemy 4. Aprilis. 1583. Tuus ex animo EBERHARDUS REIDANUS. |